Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
splendet e momimento; cui ille, armorum successu elatus, conditionibus pacis, quales hosti solent praescribi, respondit. Quo pacto efFectum, vt in Regem Patrem fideles, filio regi iuniori infideles viderentur ; litterae Belae a Stephano confirmandae forent, etc. Bela, secundo genito, toti Sclauoniae praefecto, aemulatio, ac discordiae noua ceperunt incrementa; quae Belae iunioris caedem, ac intimum Patris moerorem, obitum vsque, post se traxerunt.. Sed Status quoque et Ordines regni suis non minus defuerant partibus: Magnam Chartam, Anglicae constitutionis basim, de anno 12 15- ac conuentumFrancorum, Parlamentum dictum ab anno 1222. imitati, scientiarum emporia, quae illi excolendis ingeniis ab anno 1200. certatim aperuerant, domi etiam suae erigere neglexerant. Palaestra, quam clarorum Parentum filiis Bela Rex in aula sua patere voluit, ludus erat solum militaris. Quibus ampliores suppetebant opes in Yrbe Parisiorum, vti Bela III. regnante, sacrificandum Musis porro quoque fuit. Qua-