Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cst expertum, vt en, quae hic longa post tempora noscuntur recordanda, fideli memoriae litterarum commendentur. Vniuersitati igitur vestrae praesentiuin tenore cupimus fieri manifestum , cjuod Chjba , Ibur, Heym, Sid, Pocus, Karachun, 11lerus, Sath, Hugel, Nolch, Ioanus, Clemen, Stegun, e\t) mo^fas, acf no"st'raih aceedentes praesentTani, ob# '• . tulerunt nobis litteras felicis recordationis Stephani Regis, quondam Praedecessoris nostri, filii secundi Geyche, in quibus habebatur , quod proauis ipsorum de Bohemia venientibus inVngariam, terram, in qua fuerant hospitati , dictus Rex Stephanus eisdem liberaliter contulisset , vt in quacunque libertate vellent, super eadem possent remanere ; oblatores igitur dictarum litterarum a nobis petierunt obnixe : quod ipsos libertate Iobbasrionum Vduarnicorum nostrorum clonaremus. o Nos igitur petitionem ipsorum aifectu condigno attendentes , in hac parte, maxime propter hoc , quorl sicut fideli nostro Dionysio Palatino , et Comite Bihoriensi , aliisque quibusdam regni nostri Baronibus referentibus percepimus, per venerabilem Patrem nostrum, Dominum Andream, illustrem Vngariae regem, eadem libertate fuerant de-^ corati; ipsos et haeredes ipsorum , haeredumque successores, in terra, nomine Oboni, quam per dictum Stephanum Regem eis collatam fuisse didicimus, libertate praedictorum Iobbagionum Vduarnicorum, secundum petitionem ipsorum, duximus vestiendos; ita, quocl nullus nostrorum successorum ipsos in aliquo, praeter libertatem vltro susceptam, valeat aggrauare. Vt igitur hoc ratum et firmum habeatur, praesentem paginam dupplipis sigilli nostri munimine fecimus perpetuo robo-.