Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

celebrarc: Abbas et connentus ipsius monasterii, spiritu rebellionis assumto, et super hoc iniuriosi existebant plurimum et molesti. Volenles igitur, vt corrigant excessum huiusmodi per se ipsos, di­ctos Abbatem et Conuentum rogandos duximus attentius et monendos: nostris sibi dantes litteris in mandatis, vt eundem Archiepiscopum, cum ad eorum monasterium accesserit, prout consueue­runt hactenus, processionaliter admittentes, eun­dem ibidem cum pallio libere celebrare permittant. Quo circa discretioni Vestrae per apostolica scri­pta mandamus, quatenus si dicti Abbas et conuen­tus mandatum nostrum super hoc neglexerint «d­implere, vos partibus conuocatis audiatis causam, et appellatione remota, fine canonico terminetis, facientes, quod decreueritis, per censuram ecclc-* siasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fu­erint nominati, si se gratia, odio, vel timore sub­traxerint, per censuram eamdem, cessante appel­latione, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes iis exequendis potueritis inter­esse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Da­tum Lugduni Septimo idus Augusli, Pontificatus nostri anno quinto." E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 164 'A* Cfu 1247. Idem Innocentius ad defendendam casu ne­cessitatis contr-a Tartaros Hungariam Fratres Hospi­talarios concessis indulgentiis sollicitat. Innocentius — — dilectis fdiis praeceptori et fratribus hospitalis Hierosofymitani, in Vnga­ria commorantibus, salutem — Reliquiae fideli­um, in partibus Vngariae positorum, suspiriis et lachrymis redundantes, pielalem sollicitant matris ecclcsiae, vt sibi de iilo prouideat defensionis au­Tom.IV. Vol.I. 50

Next

/
Thumbnails
Contents