Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1247. fdern [rinocentius donationem a Stephano Episcopo Zagrabiensi Capitulo de Chasrna factam , confirmat. Innocentius PP. IV. Praeposito et Capitulo Chasmensis Ecclesiae, Zagrabiensis Dioecesis. Solet annuere sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus fauorem beneuolum impertiri. Ex parte siquidem. vestra petitio nobis exhibita continebat, quod venerabilis frater noster Zagrabiensis Episcopus , ecclesiae Yestrae, quam propriis, vt asseritis fundauit sumtibus, de dote competenti prouidere intendens , terras , possessiones, reditus et alia bona , de rebus ecclesiae Zagrabiensis , prout ei licuit iuxta canonicas sanctiones , eiusdem ecclesiae Capituli Zagrabiensis accedente consensu, contulit, quum alias donationein de bonis ecclesiae Zagrabiensis aliquam non fecisset. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati , quod ab eodem Episcopo prouide factum est, in hac parte ratum habentes , terras, possessiones et alias res praedictas, sicut eas iuste ac pacifice possidetis, et hoc in graue detriinentum Ecclesiae Zagrabiensis non redundat, vobis et per vos ecclesiae Vestrae auctoritate apostolica confirmamus , et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo — — Datum Lugduni, idibus Apr. A. IV. Apud Farlatum Tom. V. p. 365. Katona H. C. T. VI. p. 107. u4. Ch. 1247. Idetn Innocentius A. Episcopum Strigonien* iri monasterio S. Martini de Pannonia processionaliter suscipi, et ad celebrandum cum pallio Sacrum admitti, iuxta consuetudinem vigentem, praecipit. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis filiisAbbati et conuentui monasterii S. Martini de Pannonia , Iaurinensis Dioecesis salutem — Ex parte Ven. fratris nostri archiepiscopi Strigo-