Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

specialem Dominum, ct in patrem, sanctamque Romanam Ecclesiam in dominam et magistram ; confirmantes etiam omnia, quae prius de liac ma­teria per Abbatem suum transmiserant. Et super hoc etiam nobiscum ad Dominum Papam nuncios auos, et litteras transmiserunt. " Ex eiusdem Haklujti eolleetione p. 51—59. Kythai, Haythoni et Mareo Paulo C a t h a i, erant nostri Sinenses. A. Cli. 1246. Alhertus , Prciepositus /lradiensis, Stephano A. Episcopo Strigoniensi suhiectionem ac reuerentiam iurat. Ego Albertus, miseratione Diuina, Orodiensis Ecclesiae Praepositus, praesentium tenore littera­rum significo vniuersis , quod subiectionem , obe­dientiam et reuerentiain, a praedecessoribus meis Arcliiepiscopo et Ecclesiae Strigoniensi exhibitam, et per me ad ipsos subiectam, per me et succes­sores meos eisdem fore debitam, cum consilio et consensu fratrum meorum, recognosco. VndeDomi­MO meo Beato Adalberto, Sanctaeque Eccl. Strigoni­ensi, et tibi Domino meo, Stephano Archiepiscopo, eiusque successoribus canonice intrantibus ab hac die in antea fidelis et obediens ero, et subiectio ­nem, reuerentiam, et obedientiam debitam perpe­tuo me exhibiturum promitto ; vocatus ad Syno­dum , veniam , nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Sic me Deus adiuuet, et liaec san­cta Dei euangelia. Et has litteras, sigilli mei mu­nimine roboratas tibi et Ecclesiae Strigoniensi pro me et Ecclesia Orodiensi propria manu tibi trado ; et rogo Abbates de Pilis, et de Bakon Cistercien­sis Ordinis, Vesprimiensis Diaeceseos, quod huic chartae ad maiorem cautelam sua sigilla apponant.

Next

/
Thumbnails
Contents