Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

el Solangorum. Duo quoque filii regis Georgiae, nuneius item Caliplii de Baldach, qui erat Solda­nus, eL plus quam decem alii Soldani Sarraceno­rum, vt credimus — — C. 27. Et quidem, si hene meminimus , ihi­dem per septimanas circiter quatuor fuimus. Cre­dimus, quod ihi fuit electio celehrata , non ta­men ihi fuit puhlicata. — Hinc equitantes exiui­mus per tres aut quatuor leucas ad alium locurn , vbi erat in quadam pulchra planitie iuxta riuum, inter montes aliud tentorium, quod apud eos ap­pellatur Orda aurea, praeparatuin. Ibi enim Cujne debebat poni in sede in die assumtionis do­minae nostrae, sed propter grandinem nimiam res dilata fuit. Euimus autem ibi vsque ad festum S. Bartholomaei, quo Cuyne in sede imperiali po­suerunt, Ducesque coram ipso genu flexerunt. C. 28. Hic autem Imperator, quando subli­matus est in regnum, videbatur esse circiter XL. vel XLV. annorum. Habet autem Imperator prae­dictus Procuratorem, et Protonotarios, atque scri­ptores , omnesque officiales in negociis tam pu­blicis quam priuatis ; exceptis aduocatis: nam sine litium , vel iudiciorum strepitu, secundum arbitrium Imperatoris oinnia fiunt. — Hoc au­tem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existen­tibus in solenni curia , iam ex pluribus annis indicta , idem Cuyne Imperator, de nouo ele­ctus , cum omnibus suis principibus erexit ve­xillum contra Ecclesiam Dei, ac Bomanum Im­perium , et contra omnia regna Christianorum, et populos occidentis, nisi fortasse, quodabsit, fa­cerent ca, quae mandabat Domino Papae, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis: vi-

Next

/
Thumbnails
Contents