Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

b i b i t c y p h u ra v n u m, v e 1 d u o s m a n e, e t n i h i 1 p 1 u s i n d i e manducant. " Cap. V. Terra, de qua dictum est, Mongol nominatur, habens quondam quatuor populos: Et vnus Yeka-Mongol, id est magni Mongali voca­bantur, secundus Sumongol, idest aquatici Mon­gali; ipsi autem se ipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per terram illorum, qui Tartar nominatur. Alius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hy populi oinnes vnam formam personaruin et vnam linguam ha­bebant, quamuis inter se per Principes et prouin­cias essent diuisi. In terra Yekal-Mongol fuit qui vocabatur Cyngis; iste incepit esse robustus ve­nator coram Domino: Didicit enim homines fura­ri, rapere, praedari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare, non dimittebat; homines vero suae gentis ad se incli­nabat, qui tanquam ducem sequebantur ad omnia maiefacta. Hic incepit pugnare cum Sumongol, srae Tartaris, postquam homines aggregauit sibi, eosque multo beilo SLibiugauit. Post haec subiecit etiam Merkat — etMetritas ; deLiicit etiam Kara Ky­taos, in quorum terra positus est OccadayCan, filius Cyngis Can. — Cyngis vero, quum aliquan­tulum quieuisset praeparauit se rursus ad praeli­um , et processit contra terram Huyrorum, Sarui­uorum, et contra terram Yoynat, et contra ter­ram Comana; quas terras omnes deuicit. Tum contra (alios) Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terrae Kytaorum vicit. Tunc Iinperatore Kytaorum de­victo factus est Imperator. — Quum ali­quantuluin quieuissent, suos exercitus diuiserunt.

Next

/
Thumbnails
Contents