Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tleuote postulauit, quod cum sua diaecesis hostili persequutione Thartarorum ad tantam habitantium deuenerit raritatem, quod a tempore persequutionis ysque ad sua tempora nulli \el pauci in Alba , quae est sedes Episcopatus sui cathedralis, et in aliis curtibus pontificalibus , quarum nomina sunt : Herina , Byolokal, de Comitatu Doboka ; Kolon de Comitatu Colosiensi, Zilac et Chanad de Zonuk, habeantur inquilini, nec illic conueniant, nisi eos libertate vberioris gratie dignaremur preuenire; nos igitur considerantes, quod ex incremento honoris pontificalis simul et regia dignitas suscipiat incrementum , Yt eadem ecclesia in pristinum statum possit reformari, ex indulgentia regie benignitatis talem gratiam ei duximus faciendam: vt tam priores inquilini, si qui essent superstites , supra dictarum villarum, quam etiain hospites conditionis libere, de nouo conuenientes , a iudicio Woyuode pro tempore constituti, comitum parochialium, nec non et omnium aliorum iudicum, penitus sint exemti, nec alicuius tenean— tur adstare iudicio, nisi sui episcopi, et villici pro tempore exsistentis. Etsi episcopus, vel villicus in reddenda iustitia negligentes fuerint, aut remissi, vel tam arduum esset negocium , quod ipsi iustitiam facere non valerent ; ipsa causa regie tantum maiestatis examini terminanda deferatur. Et vt nostrae conccssionis gratia perpetue firmitatis robur obtineat ; presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine roboratam, duximus concedendam. Datum anno Domini MCCXLVI. secundo Nonas Maii, regni autein nostri anno XI. " Ex autographo D. Fr. Szotyori eruit Katona H. C. Tom. VI. p. 73. s<pj. Confinuatum suhinde a Stephano