Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

fra ipsa latibula sua caput suum miserabili fini dedit; quia latitando in eadem infidelitate decessit. Possessionibus itaque suis et bonis omnibus tam mobilibus, quam immobilibus vbicunque locorum existentibus , secundum approbatam regni nostri con sue tu di n em, ad manus nostras le­gitime, vt praediximus deuolutis , dilecti et lidelis nostri Maurity, Magistri Pincernarum nostrorum, fdii Mauritii Comitis , et seruitiorum eius fuimus recordati. Is enim a primis regni nostri tempori­bus, Patri nostro , Domino Andreae, inclitae re­cordationis regi Hungariae, prius, et nobis post­modum disertae fidelitatis seruitia impendere solers fuit, maxime autem illo tempore formidinis , quo per Tartarorum saeuitiam coelestis potentia regnum nostrum, peccatis exigentibus , flagellauit, fideli­latem suam , qua eius victoriosissimus animus enitebat, operum exhibitorum plenius demonstra­uit. In ingressu siquidem Tartarorum , CLim eLim­dem ad exploranda castra , et considerandas eo­rum vires destinassemus, idem et iniuncta fideli­ter exseqLiens , et solertem in illo virtuoso serui­lio audaciam commendans, mortis periculum vix euasit. Ad hoc in conflictu, qLiem CLim iisdem ha­buinms in S o j o LI , quemdam Tartarorum, qui inter perfidorum aciem contra personam nostram cvexerat et direxerat hastam suam , impetum in nos facere iam attentans , ad terram deiecit, in lioc eminentissimum nostrae personae , coronae, et regno seruilium faciendo. Vtpote qui in mor­tis periculo nobis positis, personam suam pro no­bis morti obtulit , fideliter et potenter; qui in omnibus expeditionibus, nostris temporibus factis , aliquoties patri nostro illustris memoriae, aliquo-

Next

/
Thumbnails
Contents