Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tlit, et se inler hostes confertissimos posuit, variis periculorum fluctibus inuolutum ; sicut praemissa supra dicti ducis et multorum fidelium ac lide dignorum nobis relatio patefecit." Apud Timonem lmago N. H. Cap. XIII. Qui etiatn subiicit: „ Danielem regem Ruthenorum , quum illud bellum gestum est, ferunt domicilium Moscuae collocasse ; titulumque Tzari sumsisse. Flagrauit autem bello illo Russia circiter annum MCCXL. " Katona H. C. Tom. VI. p. 83. sq. •—• Danielem , antea Belae fiduciario iure subiectum, auctoritate Pontificia coronam sumsisse, Zaluskius ( Specim. Hist. Polon. Critic. p. 111.) testis est liis verbis : „ Daniel autem , missis ad Innocen,, tium IV. in concilio Lugdunensi tum praesentem, ora,, toribus , coronam cum titulo regis totius Russiae, da,,ta prius sehismatis Graecani ex iis oris auerrucandi „ sponsione, a S. sede obtinuit, et in regem inaugura„ tus est, perficientibus ecclesiasticum ritum anno 1216. „ Opizone, Abbate Messanensi, tum et episcopo Madcn„si S. scdis ap. legatis. " s/. Ch. 1245. Stephanus de Lucsman vnum mansum iu villa sua Luchmaa monasterio S. Alariae de monte eo pacto confert: vt sit tribus marcis jnonetae currentis redemtibilis. Ego Stephanus de Luczman, filius Stephani, do pro memoria vniuersis praesentes litteras inspecturis : Quod ego ob remedium animae meae, et reuerentiam Virginis gloriosae , vnum mansum iu vilia Luchman situm, dedi Ecclesiae Beatae Virginis de monte S. Mariae cum omnibus ad ipsum pertinentibus , pomario , agro et quidquid est, quod ipsum dignoscitur pertinere; tali conditione adiuncta: quod quandocunque ipsi Ecclesiae, Abbati scilicet vel conuentui tres marcas dedero monetae currentis in prouincia, ct qui in Kedhel fu-