Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
seruator; cui, tamquam nobis, in omnibus pareatis, eidem discretionis vestrae consiliis , viriumque vestrarum auxiliis occursando studiosissime , vt soletis; cui etiam specialiter praecepimus, vt vos diligat specialius confouendo. Nos quoque circa partes confinii Iiuius moram, concedente Domino, trahemus; et eidem Stephano Bano , qui iam nunc est in Vestra, et vobis proximus, et expedierit nos pergrata subsidia exhibere. Datum in Vuaska XI. nonas Aprilis. u Apud Schwandtner Tom. III. p. 28G. Katona tt. C. T. Vf. p 4 68. sq. Quum Bela Sclauoniae partes obiret, benemeritos fauoribus prosecutus est; quorum Kercbelichius Hist. Eccl. Zag. p. 326. ita meminit: „ adiitdicatorias Stephani , totius Sclauoniae Bani, magni luci pro Turopoliensibus nobilibus hoc anno confirmauit." tbid. p. 359. „ Exstat Belae IV. Regis de anno 4 245. Dionysio Bano, et Stepliano, episcopo Zagrabicnsi testibus, priuilegium et donatio sUpra terram Visk u c z vltra Drauam , in Sclauonia > cum metis insertis, pro Comite Hudina expeditum , in quo sequens donationis causa exprimitur: quod Tartaricae maxime irruptionis teinpore, Regi vltra Drauam , idest in SclaUoniam proficiscenti, adfuit cum suis expensis ; et rege versus maritima proficiscente, barbarorum impetum , suis pluribus etiam cognatis amissis, fortiter sustinens, maximam hominum multitudinem defendit." Ex his vna patet Dionjsium anno hoc ante Stephanum nianus Buui administrasse. A. Ch. 1245. Idetn Bela, fideli suo Balak, terram Kowi, a castro de Gdmur exemtam , donat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi lidelibus paginam praesentem inspecturis, salutem in Domino. Licet regalis munilicentiae benignitas ad quoslibet manu lar-