Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
recompensationem, terram filiorum Iobbagionum Castri Pozonien. qui vulgo _Galaseadov nuncupantur , nomine Neku, cum omnibus suis pertinentiis sub eisdem metis et terminis, quibus ad dictos filios Iobbagionum pertinebat , contulimus sibi, et per se suis haeredibus per~ petuo possidendam; ita tamen, quod possessores terrae praenominatae gradatim turrim illam in perpetuum debeant propriis sumtibus custodire et reparare eam, quandocunque fuerit in ea aliquid reparandum. Metae autem huius terrae, prout litteris Mathaei Magistri Tawarnicorum nostrorum didicimus, sunt hae: Prima meta egreditur a villa Cozmae Comitis de alio Nekv, et vadit ad Hodus, descenditque ad metam Ielqua, et vadit ad metam Kecha, et descendit de Rech , et vadit ad Curtv , et sic terminatur. In cuius terrae possessionem per dilectum et fidelem nostrum M. Magistrum supradictum feci introduci ipsos. Vt igitur liaec nostra donatio perpetuae firmitatis robur obtineat, nec possit in posterum per quempiam retractari, praesentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri muniminime roboratas. Datum Anno Domini MCCXLV., XVI. Kal. Augusti, regni autem no~ slri anno decimo." Ex originali pargatnena Collect. Dipl. Georgii Gyurikovics. Sigillum in zona sericea e fiiis flauis et rubris contorta pendet, in medio fractum, cum icone tamen regis in tbrono sedentis integra, in partc aduersa scutum cum cruce dupplicata.