Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tio et Thywochk ac eorum legitimis successorihus, medietatem terrae nostrae Halasz, quae medietas ad castrum Nogradiense tunc pertinebat, quae in Comitatu Nogradiense iuxta fluuium Ypul existens, sicut alia medietas circa octo aratra esse dignoscitur, eximendo eam a Castro memorato, cum pertinentiis et vtilitatibus , prout dictam medietatem contingere debent, contulimus perpetuo possidendam. In cuius terrae possessionem per dilectum et fidelem nostrum Tetus, Comitem de Kamarum, ipsos fecimus introduci. Yt igitur haee gratantibus seruitiorum meritis ex liberalitate regia Jfacta donatio ipsis et suis haeredibus, haeredumque Successoribus perpetuo perseueret, nec a quouis temporis curriculo valeat reuocari, praesentes in perpetuam huius nostrae collationis stabilitatem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Anno Dominicae Incarnationis MCCXLV. Sexto idus Februarii regni autem nostri vndecimo." Ex originali Miisei nationalis. L. S. pendentis dupplicati. 'A> Ch. 1245. Bcla II. R. H. Artolphi, Transiluaniae Epi~ scopi, ad sedem laurinensem postulationem ratam habet, et Innocentio PP. commendat. Sanctissimo in Christo Patri ac Domino I. Dei gratia Sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo Pontifici, B. eadem gratia rex Hungariae, filialem in omnibus reuerentiam debitam ac deuotam. Bonae memoriae B. ( Benedicto ) quondam Episcopo Iauriensi, viam vniuersae carnis ingresso, Praepositus et Capitulum eiusdem Ecclesiae de substitutione futuri Pontificis tractatu praehabito diligenti, in