Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

per his per viam compemlii salubriter prouidere volentes, discretioni \ estrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, vocatis eisdem partibus, si de ipsarum voluntate processerit, infra tres men­ses a receptione praesentium, componatis amicabi­liter inter eos; alioquin ex tunc Episcopo praefato auctoritate nostra mandetis, vt memoratis rectori­bus et vicariis quartam partem omnium decima­rum, quum lioc de iure communi existat; liabere ipsis pro sustentatione dimittat percipiendam pa­cifice in perpetuum ab eisdem; aliam vero quar­tam ipsarum decimarum in tuto et competente lo­co cuiuslibet Parochiae pro fabricis, luminaribus et aliis ornamentis dictarum Ecclesiarum deponi fi­deliter faciatis. Ad haec praefatum Episcopum dua­bus partibus oblationum , quae a Parochialibus , vel aliis Christi fidelibus ex quacunque caussa ec­clesiarum ipsarum altaribus offeruntur , exceptis pane, carnibus et candelis, quae omnia cum ter­tia parte huiusmodi oblationum, in denariis, auro vel argento facta , rectoribus et vicariis cedant , faciatis esse contentum ; consuetudine, vel prac­scriptione aliqua non obstante. Praeterea notnina­tos rectores et vicarios a praefato Episcopo in ca­thedratico vltra, quam a iure permittitur, ac ab ipso et memoratis archidiaconis impugnantibus , et aliis quibuscunque exactionibus , nisi quam insli­tuta volunt canonica , indebite aggrauari, ac eos­dem rectores et vicarios in perceptione praemisso­rum, prout superius est expressum, molestari ab illis, vel ab aliis, aut ab eis proiuslitia, per eun­dem episcopum et archidiaconos exhibenda, cxigi aliquid seu extorqueri vllatenus permittatis. Cete­rum eosdem rectores et vicarios, quos perEpisco-

Next

/
Thumbnails
Contents