Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

appellatione cessanle, cogatis A Teritati testimonium perhibere. Quodsi non omnes his exequendis po­tueritis interesse, duo Vestrum nihilominus exe­quantur. Datum Lugdiini VL Kah Octobris, Pon­tificatus nostri anno tertio. " Ex. autographo eruit 111. Ioan. Horvath Egjh. Ert. An. 1821i Fas» JII. p. 178-9. A. Ch. 1245. Idem Innocentius de Fratribus Ord. Min. S. Francisci per Episcopos, aliosque Praelatos haud gra­uandis serio prouideti Innocentius — Arcliiepiscopi9, et Episcopis , et Abbatibus, Prioribus , Archipresbiteris, Archi­diaconis, Decanis , et aliis Ecclesiarum Praelatis, per Romanum Imperium, Italiam, Siciliae, ac Hilngariae regna constitutis. INimis iniqua \i­cisitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum his, qui de Christi patrimonio impinguari luxuriant damnabiliter, in eodem Christo famu­lantes patenter persequi non •yerentur ; ac si factus sit impotens Dominus •vltionum. Cum enim dile­cti filii, fratres minores abnegantes salubriter se­metipsos, elegerunt in altissima paupertate Chri­sto pauperi ad placitum famulari ; tanquam nihil habentes , et omnia possidentes : non desunt ple­rique tam Ecclesiarum Praelati, quam alii, qui coe­ca cupiditate traducti, propriae auiditati subtrahi reputantes, quidquid praedictis Fratribus fidelium pielas elargitur; quietem ipsorum multipliciter in­quietantes. Vos quoque, qui eos deberetis fauo­rabiliter confouere , molestiarum occasiones varins exquiritis ccntra ipsos. Vultis namque, et si non omnes, ipsis inuitis eorum confessiones audire, ac Tom.IV. VoI.I. 24

Next

/
Thumbnails
Contents