Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
yuinerationem, per innumerabilium in terram deiectionem, ipse quoque adeo grauiter extitit \ul~ neratus, quod vix mortem effugere valuit; vulneratione porro memoratae gentis inualescente malitia, multi de nostris in terras alienas auffugissent, ante faciem persequentis, iam toties dictus Bagomirus fidelis noster quasdam munitiones per labores subitos faciens, maximam nostrorum multitudinem, ab Iiostili impetu dispensauit; quantas denique virtutum praerogatiuas , quanta bonorum actuum exercitia, in praeliis contra furorem trucium habitis, vt de aliis taceamus , idem operum exhibitione ostenderat, non solum lingua exprimi, sed nec mente possunt concipi competenter. Nos igitur eximia fidelitatis suae merita memoriter recolentes, inter cetera, quae eidem ob recompensam tot bonorum tribuimus, terram quamdam in confinio Poloniae existentem, desertam et inhabitatoribus omnino carentem, ex nunc sibi et suis per ipsum haeredibus duximus conferendam, iure perpetuo possidendam. Aliam quoque terram Zudczan vocatam, in terminis Berem sitam , similiter penitus inhabitatam, ipsi Comiti Bogomiro in communionem committimus , qui in cunctis nostris euentibus lateri nostro constanter adhaerens, coram oculis nostrae maiestatis multipliciter refulsit, contulimus in perpetuum pro aequa portione ; et quamquam ipsi gratiam non modicam iri conferendo beneficio exhibuimus; tamen ipsius deuotio in eorum receptionem non immerito est laudanda; cuin pro tuitione nostri confinii ipsum oporteat desudare. Metae autem praedictarum terrarum, sicut in Iitteris Yenerandi Patris Adami consignata atint, hoc ordine distinguuntur: Prima meta Kis