Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
genitores stios, ipsumque et regrmm Vngariae apostol. sedes, et nos ipsi in Christi fuimus visceribus amplexati, ad quorum exaltationem, quam non alienain, sed propriam reputauimus, quantum cum nostra potuimus , laborauimus lionestate, ei , tanquam speciali Ecclesiae lilio, non possumus non timere, quurn excessus huiusmodi detestabilis et enormis, etsi grauis sit adinodum in se ipso , ta~ men grauius est exemplum: quia delinquentibus, qui praecedunt, facile corruunt , qui sequuntur j et digni tot mortibus sunt, qui praesunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Ne igitur 111 i, quem de corde puro et conscientia bona diligimus, simus perditionis occasio , et nobis etiam causa mortis, si ad correctionem suam ex oflicii nostri debito non pro viribus laboramus ; quin polius periculum nostrum suamque perniciein vitare volentes, celsitudinemregiamrogauimus, monuimu9, et hortati sumus in domino , ac in remissionem sibi iniunximus peccatorum, quatenus restituat sine difticultate qualibet sic ablata, et de perceptis inde fructibus, et illatis damnis satisfaciat competeuter , ita , quod exinde Deum sibi propitium statuat, non oirensum; Vt, quum venerabilis frater noster — Geuriensis Episcopus ad nos accesserit, qui ex parte sua dicitur ad sedem apost. destinandus, quanto nos et fratres nostri de oifensa praemissa sumus grauius conturbati, tanto de satisfactione secuta iucundius gratulemur. Alioquin quantumcunque tenerius illum amemus, quia non est deferendum homini contra Deum, nec possimus tantam Dei iniuriam conniuentibus oculis pertransire ; super hoc , iuxta ofll— cii nostri debitum, auctore Doinino, procedemus» 3 *