Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

eos in causa sanguinis et aliis causis quibuslibet iudicabit. Et si forte talis causa inter eos emerge­ret, quam dictus iudex iudicare non posset , exa­mini iudicis regii et non alii, referatur. Ligna au­tem infra melas terre ville eorum libere possint incidere, et lapides recipere, prout antea consue­tudo inoleuit. Ab omni autem exactione tributi ipsos esse volumus liberos penitus et exemtos. In­super volumus, quod Comes de Zolon , seu curia­lis Comes suus, vel aliquis alius domos eorum non recipiet pro descensu violenter, sed ipsi hospites recipiant ad sue beneplacitum voluntatis, Yt igitur hec nostra eoncessio perpetue firmitatis robur ob­tineat, presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine concessimus perenniter roboratas. Da­tum anno Domini inillesimo CC. quadragesimo quarto, quinto Kalendas Ianuarias, regni autem nostri anno IX. " Ep apographo MSS. ernit Katona H. C. Tom. VI. p. 53. Qui suspieatur scribendum fuisse: anno X.; mihi vero videntur referendae potius hae litterae ad anni 1243. 28. Decembris iuxta computum eorum, qui anni exordium a XXV. Decembris sumebant; erat iam 1244. regni tamen Belae annus nonnisi IX. A. Ch. 1244. Idem Bela quosdam Vduarnicos de insula Csaldkoz nobilitate donat. Bela, Dei gratia , Bex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Bulgariae, Lodo­meriae, Cumaniaeque rex, omnibus Christi fideli­bus, praesens scriptum inspecturis, salutem in omne bonum. Ad instar regii largitoris, qui sublimia perspicit, infima non contemnit, dum colligit no­biles, venire ad se degeneres non recusat. Proinde

Next

/
Thumbnails
Contents