Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1244. Idern Bela Pkstinum maius, ac minus (Budam) J pluribus exornat priuilegiis. w In nomine Sanctae Trinitatis et indiuiduae vnitatis. Amen. Bela D. gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodomeri. Comanieque Rex in perpetuum. Omnibus Cliristi fidelibus , presentem paginam inspecturis, salutem in omnium saluatore. Quum in multitudine populorum regum ac principum gloria summopere attendatur; non immerito regalis decreuit sublimitas suos subditos promisionibus amplioribus ordinare , vt populus , sibi seruiendo, fidelitate et numero augeatur. Ad vniuersorum igitur notitiam, praesentium ac posterorum, barum tenore volumus peruenire, quod quum tempore persequutionis Tartarorum, quorum impetus et saeuitia , Domino permittente , grande dispendium intulit regno nostro, liospites nostri de Pestk, priuilegium, super ipsorum libertate confectum et concessum, amisissent; nos seriem libertatis memoratae, quum esset notoria , duximus renouandam et praesentibus annotandam, quae talis est: videlicet, quod in expeditionem , in quam personaliter ibimus, debent nobiscum mittere decem milites decenter armatos. Item infra limites regni nostri ab omni tributo, salua tricesima et saluo iure Ecclesiae Budensis, quantum ad tributa, de salibus exigenda, sint exemti. Item de vineis eorum cibriones nullatenus exigantur. Item nullus Principum nostrorum violentum descensum facere possit super eos, nec aliquid contra eorumdem recipcre voluntatem; sed descendens iusto pretio sibi necessaria debeat comparare. Item , quod nullus hospes ex ipsis possessiones suas vel domos vendere valeat alicui extraneo, nisi in ea-