Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

boratam. Datum anno 124-1. 14. Octobris, regni nostri anno nono. " E loannis Lucii Monumentis Tragurien. L. II. c. 47­p. 54. sqq. Ex italico vertit Koller Epp. Quinq. Tom. II. p. £24. sqq. A. Ch. 1244. ldern Bela hospites castri Barsiensis ad cer­ta seruitia sihi ac Comiti Castrensi praestanda ad­stringit. Bela, Dei gratia, Vngarie, Dalmatie, Croa­cie, Rarae, Seruiae, Gallicie, Lodomerie, Cuma­niaeque Rex — — — Ad notitiam vniuersorum volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presentiam hopites tam Hungeri, quam Teutonici in suburbio Castri de Bors commorantes, vna­nimiter, ac humiliter nobis supplicarunt, vt nos statum eorumdem, qualiter et qualiter et in qui­bus nobis, aut Comiti Castri deseruire teneantur, ordinare, ac ordinatum exprimere dignaremur. Nos igitur ipsorum petitionera racionabilem et vti­lem, honoris regii commodum continentem atten­dentes, talem eis concessimus libertatem: vt nobis expeditionis nostrae tempore railitem vnum orna­mentis militaribus honeste praeparatum ex centum mansionibiis mittere teneantur; ad riulla alia pro nobis obligati. Comiti vero Castri semel tantum in anno, videlicet in Natiuitate Domini vnum pe­cudein pascualem, centum panes, duodecim GaJli­nas, duodecim cubulos cereuisiae, et quaelibet mansio vnum cubulum annone dare tenebuntur. Daturn in Insula anno gracieMCCXL. quar­to idus Septemb. regni quoque nostri anno quinto. Ex Originali Ex. Camcrae R. II. A. Georgius Pray. p. 109. Hic in unno Regni Belae manifestus cuhat er-

Next

/
Thumbnails
Contents