Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Apud Farlatum Tom. V. p. 75. Katona Tom. VI. p. 36. sqq. In codicis Ambrosiani margine apud Mur. Tom. XII. p. 355. „ Veneti reciproce promiserunt , se regi, eiusque ainicis fauorabiles futuros , neque regis inimicis auxilium , aut fauorem praestituros, praesertim in maritimis, neque cum illis pacta, aut foedus percussuros praecipue cum domina Beatrice , eiusque filio, regis Nepote " Fratre scribendum erat. Stephanus enim Andreae ex Beatrice posthumus fuit j cuius metu Bela hanc pacem iniuisse, videtur. A. Ch. 1244. Idem JBela tabulas concordiae inter Spalatenses et Tragurinos , mediante Dionysio Duce, ac Jiano totius Sclauoniae, confectas, recenset ac confirmat. Bela — — Postquam dileeti ac fideles nostri Dionysius, totius Sclauoniae Banus, Bartliolomaeus Episcopus Quinqueecclesiensis, Michael Comes Varasdiensis, Phile Praepositus Zagrabiensis, quos ad exequenda negotia regni nostri, et specialiter ad componendam controuersiam inter fideles nobis Ciuitates Spalatensem ab vna, et Traguriensem ab altera, exortam destinaueramus, ad nos reuersi sunt, significauerunt nobis non modo viua voce, verum etiam scripto, praedictam controuersiam compositam ac definitam esse ; cuius compositionis tenor, quemadmodum in eorum litteris contineri didicimus, est talis: Dionysius Dux, et Banus totius Sclauoniae , Bartholomaeus Episcopus Quinqueecclesiensis , Michael Comes Varasdinensis, Phile Praepositus Zagrabiensis, vniuersis Christi fidelibus praesentem chartam visuris, in Domino nostro Iesu Christo salutem. Notum facimus omnibus , quod cum nos iussu Domini nostri Belae, Dei gratia, Regis Hungariae illustris, ad partes maritimas