Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

emtionis series salua semper et inconcussa perse­ueret, in maioris fidei argumentum, litteras no­stras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Ieurini, Anno Gratiae MCCXL. quarto, regni autem nostri anno nono, decimo Calendas Aprilis." E collectione Diplomatica Ioannis Czech Sen. Ianrien. A. Ch. 1244. Idem Bela Fratribus de domo Teutonica Ho­spitalis S. Mariae possessiones Keszthely, cum aliis, confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus prae­sentem inspecturis paginam, salutem in Domino. Quamquam regalis sublimilas omnibus se requiren­tibus, prouisionis suae munera liberaliter debeat elargiri, multo magis iis tenetur, qui mundo mor­tui viuunt Deo; \t quod tribuit in praesenti, cum multiplicato fructu recolligere valeat in futuro. Hac igitur consideratione inducti, omnibus tam praesentibus quam futuris tenore praesentium vo­lumus fieri manifestum, quod nos terras Kezte­ley, et Suk, ad castrum nostrum Hitense (f. Zsi­dense) et terram Zela, ad castrum Zulgageurien­se pertinentes, cum omnibus suis attinentiis, qui­bus ea castra habuerunt memorata, sub eisdem metis et terminis, Fratribus de domo Teu­t o n i c a Hospitalis Sanctae Mariae, et ipsorum domui, quos ob familiaritatem et seruitium deuotum nobis et coronae regiae multipliciter impensum, recommendatos habuimus in visceribus charitatis, in perpetuam eleemosynam duximus conferendas.

Next

/
Thumbnails
Contents