Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cet et Bartliolomaeum testimonio plurimorum No~ bilium et multarum villarum, et maxime per lit— teras bonae memoriae Rennaldi Comitis Vesprimiensis, et per Curialem Comitem eiusdem, in quorum praesentia super causa furti remanserunt, manifeste et legitime illos esse latrones et fures probauerunt. Nos igitur ordine Iudicii procedentes, misericordia mediante , talem sententiam facientes, quod Martinus et Bartholomaeus ex suis omnibus testibus eligerent quadraginta, ad praestandum sacramentum , tale sententia mediante: vt si dicti quadraginta homines sacramentum praestarent, ipsi vniuersas suas possessiones amitterent, sed ab effusione sanguinis liberarentur; sed secundum quod nobis videretur , in carcerem mitteremus eosdem , aliquibus diebus ibidem permansuros ; si autem illud eis bonum esse non videretur, ad examen duelli iudicaremus , tali etiam sententia mediante: vt vtraque pars pugilem suum in octauis Sancti regis produceret non progressum; et si pugil ipsorum Martini videlicet et Bartholomaei succumberet in hac causa, ipsi ad effusionem sanguinis perditis omnibus damnarentur ; et sic inter ista duo iudicia eligendi Martino et Barlholomaeo saepe dictis inducias trium dierum concessimus. Qui tertio die ad nos reuersi elegerunt, vt vtraque pars pugilem adduceret non progressum; et sic causa ipsorum in examine duelli deberet definiri. Tandem cum terminus ille aduenisset, Vduornici Domini regis vna cum Comite suo , pugilem suum adduxerunt, et in aream duelli illum introducentes , suos aduersarios per totum diem exspectarunt, qui penitus non comparuerunt, nec pugilem suum transmiserunt. Postmodum cum sero