Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rais sit eorura excessus, quod raerito debeaut ad sedem apostolicam destinari. Praesentibus post triennium minime valituris. Datum Anagniae 3. Idus Iulii, Anno primo. " Ex libro Innocentii IV. PP. anno I. p. 11. Coll. Kaprinai sub A. Tom. XIV. p. 2. A. Ch. 1243. Idem Innocentius per Praelatos Morauiae in Hungariae , sub Tartarorum Tyrannide , vastatores inquiri iubet. Innocentius — — Weleraden. Cistercien. et — Zabirdouien. Praemonstratem Ordinum Abbatibus , et — Praeposito Ecclesiae de Dubrauinic. Olomucensis Diaecesis. — Spaciosum et speciosum Hungariae Regnum sic afllixit Tartarorum horrenda crudelitas, quod exinde Vniuersitati fideliura inesse debuit materia Jaclirjmarum ; sed quidam, sicut mirantes accepimus, regnum ipsum praesentibus Tartaris, et post illorum recessum , bostiliter inuaserunt ; multos de ipsius confinio, illorum bonis consumtis, per incendium ponentes in ore gladii, non absque manifesta iniuria Crucifixi. Quo circa mandamus, quatenus inquisita su per liis diligentius veritale , quo tempore ? per quos? et in quibus regni partibus? sint talia perpetrata , nobis Vestris litteris fideliter exponatis, vt eorum veritate comperta, quod expedire viderimus, exinde disponamus. Quodsi non omnes etc. Datura Anagniae XI. Kal. Aug. Anno primo." lbidem p. 5. Concernebat haec inquisitio Fridericum Austrium , qui vastata occidentalis Hungariae confinia subin caede sui luit. ,