Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

contritorum confinio profligari. Haec enim, dum nos, qui licet immeriti, generalis ecclesiae curam ex diuina prouisione suscepimus, nostrae mentis oculis praesentamus , reddimur ex corde solliciti, vt illis propere intendamus remediis, per quae in Vngariae partibus sit celebris perpetuo gloria Re­demtoris. Igitur quum carissimus in Christo filius noster illustris Rex Vngariae , et subiectus ei po­pulus, qui credentes pro acerbitate illatorum vul­nerum suis gladium imminere ceruicibus, dum persequutores horridos in vicinis Vngariae parti­bus rumore terribili percipiunt constitutos, nos lacrimis moueant, et lamentis inducant, vt eorum angustiis occurramus gratiae festinae fomento; fra­ternitatem tuam rogamus et obsecramus in Domino Iesu Christo, in remissionem tibi peccamiuum in­iungentes, quatenus per te ac alios, quos ad hoc videris oportunos, Christi fideles in Theutonia con­stitutos, secundum prouidentiam, tibi et illis de­super attributam, piis inducas monitis, vt ipsi, per quos aduersus tyrannidem perfidorum Christiana potissime solet defendi religio, contra sathanae nuncios , tartarique ministros crucis signaculum pro sic afflicti salute populi, reuerenter ad gloriam suscipiant Crucifixi, se taliter iis, quae sunt op­portuna bello domini munientes, vt si necessitas exegerit, quod auertat Dei filius! sic Dei familiam de regno Vngariae tueri valeant, quod pars oppo­sita, Domino propitio , ruinae grandis incurrat opprobrium; redemti pretioso Iesu Christi sangui­ne optatae salutis consequantur effectum. Nos enim , vt, quod tam pie, tam iuste cupimus, lae­tanter et leuiter fieri gaudeamus omnibus, qui de Alemannia, signo Crucis assumto, in Vngariain

Next

/
Thumbnails
Contents