Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
dicem suum, quemcunque voluerit, siue de villa eadem, siue alia, constituet; qui super omnibus caussis, in ipsa villa et dictis ciuibus incidentibus, auctoritate praepositi, iudicandi habebit facultatem. Adiicientes porro pro vtilitate communi, et declaratione iustitiae, vt ciues dictae villae sex homines fide dignos dicto praesentent praeposito, qui si ab eodem merito acceptati fuerint, iidem cum iudice praepositi in caussis solummodo sanguinis, vel amissione omnium bonorum assideant et cognoscant. Mutandi tamen in ipsa praesentatione, quem vel quos voluerit ex iusta caussa, seu etiam postquam admissi fuerint, si aliquis, vel aliqui de supra dictis sex processu temporis inutilis vel suspectus, aut inutiles vel suspecti habeantur ab ipso praeposito, praepositus remouendi et alium substituendi ex eisdem ciuibus, consensu ciuium, liberam habebit facultatem. Praeterea, quia mercenarius omnis sua mercede dignus esse dignoscitur; adiiciendum duximus , vt iam in dictis caussis sanguinis et amissione omnium bonorum, in quibus supradicti sex ciues a praeposito fuerint admissi, de eisdem iudiciis tertiam partem iudiciorum pro salario accipiant. Ceterum volumus et sancimus, quod si ciues dictae villae priuilegium vel instrumenta aliqua ante praesentium compositionem litterarum habuerint, quae contra aliquod supra dictorum facere videantur, auctoritate praesentium omnino in irritum reuocamus; nec deinceps effectum aliquem consequantur. Vt igitur supra dicta restitutio perpetuae firmitatis robur obtineat, nec per praedictos ciues, vel suos posteros possit aut debeat retractari, praesentes litteras saepe dicto praeposito concessimus, dupplicis