Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ascendit ad lapidem Martini , vbi terra Martini terminatur. Inde vertitur ad Tobiaslesy ad orientem , et ad caput N a d r a s , et per vallem Z edun reuertitur ad primam metam. Prima vero meta Lincha est in quadriuio , in ligno Karac h o u , et tenet metam cum melete; et inde in gyro montis venit ad pyrum, quae est iuxta Topolcha, et procedens interllsuam et Topolcham, transit Ilswa super Katuspatak; inde per vallem Melete ascendit in verticem montis ad Tiliam, quae est secus viam castrensem , et per eamdem viam tenet raetam versus occidentem cum Staruch , cuius terram diuidit magna via , et per eamdem viam tenet metam cum Pribus, inde vadit ad Durusk vsque ad pyrum; inde vadit ad Sumuspatak, et inde ascendit ad Bakuspatak, et ibi per gyrum montis transit ad Kuzkerez; et inde descendit ad Lipoupatak, et inde vadit ad Uswam, et transit per montem petrosum, tenens metam cum Chaken, et per viam reuertitur ad priorem metam. Vt igitur haec nostrae donationis series ipsius et ipsorum heredibus, heredumque successoribus inconcyssa, et irreuocabilis perpetuo perseueret, praesentem concessimus paginam, cum regiae bullae nostrae charactere insignitam, datum iuxta Budam , in insula, quae dicitur Leporum , per manus Magistri Benedicti, Praepositi Albensis, Aulae regiae Cancellarii, electi in Archiepiscopum Colocensem, Strigoniensi Sede vacante ; Bartholomaeo Vesprimiensi, Benedicto Varadiensi, et postulato in episcopum Georiensem , Ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Ecclesia Transsjduana pastore vacante. Ladislao Palatino , et Comite Symighiensi, Dionysio Bano et Duce totius Sclauoniae;