Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1243. Idern Bela fidelibus suius JDorl et Bamabae , filiis Iiugach, terram Fay, ^ro f^/io sibi, occasioru persecutionis Tartaricae , sujfecto , donat. Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Curnanieque Rex. Omnibus praesentes litteras ins|>ecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore presentium volumus peruenire, quod Don et Barnabas, filii Rugach, ad nostram accedentes presentiam liumiliter petiuerunt; vt eisdem pro multiplicis et fidelibus seruitiis ipsorum, ac eciam pro effusione sanguinis eorumdem liereditatem dare dignaremur. Nos vero consideratis seruiciis ipsorum, que nobis tempore Tatarorum personaliter exliibuerunt, et dando nobis equum ipsorum se mori relinquentes, terram Fay ipsi Don et fratri suo Barnabe, filiis Rugach, dedimus, ac etiam eorum haeredibus, heredumque suorum successoribus , perpetuo pacifice possidendam, super illas antiquas metas , sicut ab antea fuit assignata. Cornmetanei vero iam dictae terrae a parte orientali Kech; a secunda vero parte Scebena; a parte vero meridionali Popi; a parte vero Septemtrionalr Chenata. Inde vadit ad caput llusozo super vnum Berch, separat a Scemere, et agunterio. Inde descendit ad vallem Kech ad priorem locum sub iisdem metis et terminis, sicut per primos possessores suos limitata fuerat et possessa.^ Yt autem hec nostra donatio robur obtineat firmitatis, nec processu temporum per quempiam possit in irritum reuocari, presentes dedimus litteras duppHcis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Achilley Praepositi, aule nostre Vice-Cancellarii,