Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mo, quadragesimo tertio ; sexto Kalendas Februarii, regni autem nostri anno decimo ( octauo ). " Ex Originali eruit Cl. Dan. Cornicles. Cod. Szech Dipl. in 4. Tom. II. p. 57. sqq. A, Ch. 1245. Idem Bela Simeoni Ilispano possessionem Kuhtukeur confirmat. Bela, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie , Crowatie, Rame, Seruie, Gallicie , Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Omnibus Cliristi fidelibuspresentem paginam inspecturis salutem, et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam tenore presentium volumus peruenire, quod Comes Symon de Ilispania, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam , exliibuit nobis priuilegium Serenissimi Regis Andree, karissimi patris nostri, super collatione terre R u li t u k e u r i vocate, supra Suprunium situate, petens illud nostre Maiestatis priuilegio consignari. Cuius quidem priuilegii tenor talis est (V. ad annum 1228.) Nos itaque eiusdem Comitis Symonis, iidelis nostri meritis recensitis , iustis petitionibus eius inclinati, dictum priuilegium incliti Dornini Regis Andree, de verbo ad verbum insertum, presentibus ad eternam rei memoriam, ei, per eum eius lieredibus , lieredumque SLiorum successoribus, cum omni plenitudine sui iuris authoritate duximus presentium eonfirmandum. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, aule Regie Cancellarii, Prepositi Albensis et Llecti Colocensis. Anno Domini MCCXL. tertio. Sexto Idus Iunii.«