Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Cancellarii, prepositi Albensis, et electi Colocen­sis. Anno Domini MCCXLIII. XX. Kai. Februarii, resrni autem nostri anno octauo. " o Ex originali rnembrana sanctioris Tabularii Augustae cloinus, confirinata a Ladislao IV. An. 1277. vide infra. Ch. 1243. Tdem Belci, Simeoni et Berlrando, Ilispanis Fratribus, factas donationes ob eximia merita auget. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cho­roatiae, Ramae, Seruiae , Gallicie, Lodomerie , Cumanieque Rex. Yniuersis Christi fidelibus prae­sentes litteras inspecturis , salutem in Domino. Pretiosa est in conspectu Principis fidelitas subdi­torum : nam et regum corona splendet, cum reti­netur per fideles , qui quum merita seruitiorum multiplicant, desideratam munificentiae regiae ha­bundantiam, tanquam multiplicatis intercessoribus promerentur. Proinde ad vniuersorum, praesen­lium et posterorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod nos considerantes multiplicia ser­uitia fidelium nostrorum Symonis et Bertrandi Co­mitum, quae tain Patri nostro Domino Andreae , felicis recordationis, regi Hungariae illustri, quam nobis , nec non regno nostro laudabiliter impen ­derunt, tam in deferendis legationibus nostris ex­tra regnum, quam in ipso corpore regni nostri, ' praecipue in aduentu pestifero Tartarorum per campestres congressus, ac etiam in conseruatione Castri Slrigoniensis digna laude sdruitiorum exenia exercendo, de benignitate regia concessimus eisdem vt super terris, quas dileclus et fidelis noster Dio­njsius, quondam Palatinus , fiiius Dionysii , dc mandato nostro sibi slaluit, videlicet ad viginti

Next

/
Thumbnails
Contents