Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

traditae Anno MCCXLII. regni autem sui octauo emanatam." E reg. Thurocz. nro. LXIX. 3). Meminit Kerchelichius (Hist. Zagrab. pag. 83. et 529.) factae anno MCCXLII. donationis Co­miti Iunk , filio Isaac, quod Belae et Consorti eius­dem seruitiis suis gratae semper fidelitatis, et per maxime occasione Tartarorum, impenderit obse­quia. " Subiicit: Similiter Martinus Pousa, Martinus Dragos. 4). Comes Hudina obtinet a Bela Rege do­nationales , vt vocamus, litteras." Katona Tom. V. p. 1054. 5). A. Capitulum Strigoniense aedes suas in villa Latinorum Strigonii cuidarn Speciario in cen­sum locat. Originale est in Archiuo eiusdem Capituli. A. Ch. 1243. Idem Bela terram Chenke ab ylndrea II. Co­miti Simeoni Hispano donatam, ac rursus pro Iudaeo Techa receptam , in praemium meritorum restituit. Bela, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie, Chroa­tie , Rame, Seruie , Galicie, Lodomerie , Cuma­nieque Rex. Vniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Cum fide­libus eminentia suorum seruitiorurn munera suffra­gantur, dignum est ipsos adiutos fore munificentie jregie donatiuis; multo magis etiam ex debito te­netur Princeps sua sibi reddere, que forte minus debite ablata fuerunt ab eodem. Proinde ad vni­uersorum presentium et posterorum noticiam ha­rum serie volumus peruenire, quod nos conside-

Next

/
Thumbnails
Contents