Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tuat, et res, pro qua eaussabatur, ad requirentem deuoluatur. Et, si quis ipsam villam intrare vo­luerit, moraturus, omnia bona sua , domus vide­licet et alia, quae possidet, omnibus scientibus, liberam habeat vendendi facultatem , et recedens de villa retineat eamdem. Statuimus etiam , vt sa­cerdotem, quemcunque voluerint, in suam reci­piant ecclesiam. De decimis eorum , prout mos est hospitibus , vbicunque manentibus disponent. Metae autem terrarum dictorum hospitum nostro­rum de Zomobor, sicut per litteras nostri fidelis Comitis Stephani, Fratris Bobonogh, qui ad id cognoscendum specialiter per nos fuerat destinatus, intelleximus, hoc modo distinguuntur: Prima me­ta incipit de Topol, tendit ad fontem vnum, — — — Nec hoc tamen sub silentio volumus prae­terire, quod praedicti hospites nostri nobis annua­tim pro collecta centum pensas, et pro tributo fori triginta pensas soluere teneantur. Vt igitur enarratae libertatis series saepe diclis hospitibus salua semper et irreuocabilis permaneat; praesen­tem ipsam auctoritatem, ac dupplicis sigilli nostri impressionem propensius confirmamus. Datum in villa Wereuzae An. Dominicae incarn. MCCXLII. regni vero nostri anno VIII. " Apud Kerchelich. Notit. prael. p. 458. Katona Tom. V. pag. 1066. A. C/u 1242. Idem Bela diuisionein terrarum inter Abha­tem de Topolicza, et Blinenses factam confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae , Seruiae, Galiciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus, praesenteru paginam

Next

/
Thumbnails
Contents