Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tem, siue in vico, siue in domo, siue in foro si ­milia, vt supra notatum est, perpetrauerit , per iudicem ciuitatis iudicetur , et eisdem poenis sub­iaceat condemnatus. Si vero ex incolis ciuitatis aliquis , siue extraneus infra terminos ciuitatis in furto vel latrocinio deprehensus fuerit, per Iudi­cem ciuitatis puniatur. Item : si quis extraneus aliquem de ciuitate in causa pecuniaria, vel illata iniuria voluerit conuenire, coram iudice ciuitatis conueniatur, et nulla caussa ad duellum iudice­frur ; sed per testes et iuramenta terminetur; siue sit cum extraneis siue cum indigenis. Testes autem eiusdem conditionis et libertatis, cuius isti, assu­mantur. Eodem modo siue extraneus inueniat apud incolas, siue incolae apud extraneos equum aut bouem, aut aliquas res furtiuas, semper testes, vt supra dictum, producantur. Item ciues de prae­dicta ciuitate , vel Iobbagyones de villis , et ad ipsam pertinentibus, quae prope territorium ipsius ciuitatis fuerint sita, nullius iudicio, nisi iudicio ciuitatis adstare teneantur. Quod si iudex suspectus habebitur, et actor legitimam causam recusationis inallegauerit, conuocatis omnibus maioribus ciui­tatis, ipso iudice praesente , negocium decidatur; de quorum sententia, si adhuc contingeret dubita­ri, et actor importunus eos ad regis citauerit prae­sentiam, solus Iudex pro aliis omnibus ire tenea­tur. Eodem modo, pro quacunque causa, iudi­cem ciuitatis , et ciues, vel ciues solos ad regis praesentiam quis citaret, non tenetur ire nisi solus iudex Ciuitatis ; quod si quis aliquem ciuem, vel ciues non requirens antea iuslitiam sibi fieri a Tu­dice ciuitatis ad regem citauerit, pro illo vel illis Iudex ire tenebitur, et ei citator refundet expen-

Next

/
Thumbnails
Contents