Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

lers ac prouida discretio sapientum testimonio lit­terarum viuaci studeat coinmendare. Ad vniuer­sorum igitur notitiam harum serie duximus perue­niendum, quod ctim laco, Isaak, Bratila, cum li­lio Lodicha, Adam, Zadurk , Meurk, Giurus, Nork et tota geheratio Bratila, et Iaco tempore persecutionis Tatharorum coram nobis remansis­sent, ita vt rebus suis mobilibus se a debito suo defendere non potuissent , quamdam particulam terrae suae hereaitariae, pro viginti marcis, Abra­am Comiti de Moroucha et Nichoalao Fratri eius­dem vendiderunt possidendam perpetuo. Sed quia Abraam Comes et frater eius de eisdem dillide­bant, ab eisdem laxam Banum, Turdizlaum, Ti­bam , Magistrum Buzam , et Endre filium Petri pro fideiussoribus super eadem terra receperunt» Blagona , Acha Comitibus , Farcasio de Zagoria , et Petk de Cumarcha praesentibus; terraui autem supra dictam cum hominibus Capituli Zagrabien.sis et Cruciferorum de Sancto Martino et de Sancto Georgio , et aliis quam plurimis circuiendo cerlis metis fecerunt limitari. Cuius prima meta incipit ab oriente in aqua Lona, et exit in nemus, vbi sunt duae metae, quae separant a generatione Poz­demer. Inde ad duas arbores Naar et silicem, sub quibus sunt metae. Inde in eodem nemore ibit ad riuum Moroucha, et ad riuum Cadenche, et ibi sub fago sunt duae metae. Inde in eodem riuo ibit inferius et separat ille riuus metas terrae praedictae. Inde exit de riuo , vbi sunt duae me­tae, vna sub fago, et altera sub arbore gyrtian. Inde ex nemore ad occidentale egreditur et sepa­lat a generatione Cyncemer. Inde ex nemore pfocedendo sub arboribus Byk et ihor, sunt me-

Next

/
Thumbnails
Contents