Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
fideliter inliaerentes, exhibuerunt, propter quae nostrae magnitudinis celsitudo, ad recompensationem praemii fidelitatis ipsorum sollerter superintendens, volens tam ipsos, quam alios, praemiorum digna retributione tam ad ipsius, quam coronae seruftia efficacius prouocare, habita deliberatione, iustis ipsorum, et specialiter yen. patris Nicolai Episcopi, et Zepregnae, tunc temporis Iuppani Pharensis et Bracensis, precibus inclinati, proinde statuit, yt, quum secundum tempora ecclesiam de Pharia vacare contigerit, libere eligant electores, ad quos de iure spectat electio, de fidelibus, ad regnum Hungariae spectantibus, sibi praesulem, qui eis praesit, verbo proficuum et exemplo; electus tamen regiae maiestati praesentettir, vt ab ipso iura episcopalia recipiat. Concedimus etiam, vt episcopus cum Iuppano, et cum NN. de genere Giuich , iibera potiantur facultate eligendi et assumendi sibi Coniitem de Hungaria, et ad regem Hungariae pertinentem, quem sibi vtiliorem circnmspexerint, dummodo regi et coroiiae fidelis, etiam mandatis ipsius in omnibus obseqtiendoi Comes autem praeficiendus Regi Hungal-iae praesentabitur confirmandus } dictus vero Comes constituet sibi iudicem pro suo arbitrio voluntatis. Item statuimtis, quod Iuppanus semper de Genere Giuich eligatur, et electus comiti praesentetur confirmandus; et quod sit luppanus ambarum insularum tam Phari, quam Braze, Iuppanus autem antedictus in insulis supradictis perpetuo praesidebit, nisi forte ex caUssa legitima fuerit remouendus. Item concedimus, quod nulla vnquam collecta Vel exactio a nobilibus, in eadem insula habitantibus, requiratur; iinmo ipso^