Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
luntate et proposito subiiciendi suo dominio totum mundum persistunt, omnes, quasi vir vnus, nec possunt tamen inillia miiitum computari. Satellites vero, numero sexcentena millia , quum ad mansiones exercitui praeparandas praemittuntur, properantes in equis cursoribus, sub vnius noctis spatio transuolant tres diaetas; seseque subito per •otam difFundentes prouinciam, vniuersum populum inermem, immunitum et dispersum praeocupantes, tantam faciunt stragem, vt rex vel princeps terrae obsessae, quos contra eos adunet, et in bello ordinet, non inueniat. Omnes populos et principes regionum, secundum non caussam, vt caussam , tempore quietis decipiunt. Nunc se propter magos reges, quorum sacris corporibus ornatur Colonia, in patriam suam reportandos; nunc propter auaritiam et superbiam Romanorum, qui eos antiquitus oppresserunt , relidendam ; nunc propter subdendas sibi barbaras tantum, et liyperboreas natioues, et gentes; nunc propter furorem Tlieutonicum sua modestia temperandum ; nunc propter militiam a Gallis addiscendam ; nunc propter terrae fertilitatem, quae suae multitudini sufficere possit, acquirendam; nunc propter peregrinationein ad S. Iacobum in Gallicia terminandam, egressos se patriam mentiuntur. Pro quibus figmentis quidam eis reges simplices, inito foedere, liberum per terras suas transitum concesserunt , eisque foedera non seruantibus, nihilominus perierunt. Tantis igitur emergentibus toti christianissimo populo periculis, quid rudium religionum, et adhuc fornacis, ex qua prodierunt, igne flagrantium faciunt sancti fratres ? etc.