Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
manifeste praemonendo, comminatus est, nisi se, et regnum suum Tartareae dederet seruituti. llic a principibus nostris inductus ad dicendum veritatem de Tartaris, nuJIum visus est praetermittere Iuramentum; sed tanta contestatus est, vt et ipsi credi possit diabolo. Imprimis igitur de se ipso narrauit, quod instanter post tempus proscriptionis suae , idest, ante triginta annos aetatis suae , in ciuitate Acon , amissis in ludo omnibus , quae habuit, in ipsa hieme nihil praeter Camisiam de sacco , calceos de boue, cappam de cilicio, secum asportans, ignominiosa compellente inedia cum infirmitate , tonsuratus omnino, vt fatuus, et inexpresse clamans vt mutus , multas prouincias libere pertransisset, et hospites beneficos inuenisset, qualem vitam protraxit, quamuis quotidie verborum leuitate , et cordis inconstantia Diabolo se commendasset. Tandem ex nimietate laborum, et assidua aeris mutatione et ciborum apud Chaldaeos graui languore detentus, et in toediuin vitae demersus est. Non valens igitur procedere , vel reuerti, paulatim respirando, ibi commorans coepit, vt erat aliquantum litteratus, ea , quae ibi proferebantur, tabulis commendare, et cito postea tain recte proferre, vt indigena putaretur. Eadem facilitate didicit plures linguas. Ipsum igitur Tartari, per exploratores suos eligentes , sibi attraxerunt, et postquam de vindicando sibi totius muudi dominio acceperunt responsum, multis sibi donariis ad fidelitatem suam et seruitium adstrinxerunt, pro eo , quod interpretibus indigebant. De moribus autem eorum, et superstitione, de dispositione corporum eorum et statura , de patria et more pugnandi , iurauit , quod sunt semper