Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

le obstinatorum corda non attemptatis mouere ; vestrae siquidem a pluribus et sapientibus et aucto­ritati staretur, et ficlei crederetur. Porro , quan­tum Cliristianis ex superueniente Tattarorum im­petu periculum imminet, solis constat expertis. Nam ex illius populi crudelitate, vel dolo mentiri non possit infamia , cuius vt vobis ritus nefandos breuiter prosequar , nihil dicam , quod dubium , vel opiner : sed certe, quod expertus sum , et quod scio. Carinthiam pertransiui soliuagus, ac deinde in quodam oppido Austriae, quodTheu­tonice Neustat dicitur , id est noua ciuitas, in­ter quosdam nouos religiosos , qui Beguini vo­cantur, hospitabar. Et in proxima Ciuitate W i­enna lociscpie circumiacentibus aliquot aunis de­lilui. — — Multis aliis peccatis inter nos Christi­anos emergentibus, iratus dominus, factus est A rel­ut vastator hostilis, et vltor formidabilis. Iloc ic­circo dixerim , quia quaedam gens ingens, homi­nes inhumani, cui lex exlex, ira furor, virga fu­roris dominici , terras inlinitas peragrando, fera­liter deuastat, omnia obstantia caede et incendio horribiliter exterminando. In hac demum aestatc ipsa gens memorata, quae Tartari nuncupantur, Pannoniam, quam per traditionem cepe­rat, exiens , dictum oppidum, in quo tunc forte morabar, cum infinitis millibus obsedit truculen­ter. Nec erant ibidem in ipso ex nostris viri bellici, praeter mililes quinquaginta, quos cum viginti balistariis dux in munitione reliquerat. Ili onmes, ex quibusdam eminentiis circumfusum su­peruidentes exercitum, immanem abhorrebant sae­uitiam satellituin Antichristi ; et ascendentes ad dominum christianorum planctus miserabiles audi-

Next

/
Thumbnails
Contents