Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

do, sed tle latibulo eogitauit; vt ait Scriptor coaeuu» Thomas A. Diaconus Hist. Salon. C. XXXVIII. p. 610. A. Ch. 1241. Gregorius PP. IX. de clade Ilungaris illata per Stephanum Kaciens. F.piscop. certior factus, conso­lationem apud Belam 1{. iterat, suanujue de pace cum Friderico ineunda , subsidii ferendi gratia , promtitu­dinem declarat. Gregorius — Belae, illustri Regi Vngariae. Quuni ad arcana pectoris faciem mentis conuerti­mus , inter alia, quae de Christi fidelibus sub di­uersitate temporuin elegimus commendanda me­moriae, immaculata tuorum progenitoruin lides, et sincera deuotio nostris occurrunt dignis laudi­bus specialiter recolendae; praeserlim cum proge­nitoribus ipsis non solum deriuatione sanguinis , sed illorum propagatione succedens, eo crebrius in nobis illorum memoriam refrices, quo, eorum­dem imitatus vestigia, ipsos frequentius repraesen­tas. Tua quoque Serenitas sic semper circa eccle­siarn alfectione pura et inconcussa eonstantia cla­ruit, vt suis obsequiis opportunitatis tempore se olferens, reuerenter honorem eius inter ceteros orbis Principes feruenter optarit, eumque studue­rit, exposito ad hoc potentiae brachio, indefessa sollicitudine procurare. Digne itaque tuis, di­ctorumque progenitorum exigentibus meritis, Rom. Ecclesia te, tantae deuotionis titulo insignitum, in­tra claustra cordis alfectione praecipua baiulans, et infra mentis vbera brachiis sinceritatis adstrin­gens. illo tuam priuilegiat amore personam, vt eam inter reges alios fauoris et gratiae praeroga­tiua efferat specialis; maxime quum, in te deriua-

Next

/
Thumbnails
Contents