Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ponentes, qui etsi regi Assyriorum Senacherib liberum in terram Israei ingressum exhibuit; super Ezechiae tamen contritione commotus, aduersariorum multitudinem nocte vna deleuit; serenitatem tuam monemus, et hortainur attentius, et obsecramus in Domino Iesu Christo, quttenus in eo confidens, qui saluum facit populum liumilem, et oculum humiliat arrogantem, ad defensionem regni praedicti, et catholicae fidei, quae ab eisdem barbaris specialiter noscuntur expugnari j potenter et viriliter , sicut decet regalem magnitudinem, te accingens, illorum expugnatione ei studiosior et feruentior cures existere , quo in hoc exaltationem tui nominis et honoris fortius dignosceris procurare. Nos enim tibi et regno praediCto, quibus in tantae necessitatis articulo deesse non possumus, nec debemus, efficax curabimus auxilium et consilium adiuuante Domino impertiri; ac personam et familiam tuam sub protectione se-dis apostolicae recipientes, et nostra, tibi et omnibus , qui assumto crucis signaculo , contra Tartaros eosdem ad defensionem regni praedicti processerint, illam immunitatem concedimus, eamque indulgentiam elargimur, quae terrae sanctae succurrentibus in generali concilio conceduntur. Dat. Laterani XV. Kal. Iulii an. XV." E reg. an. XV. epist. 7 9. apud Rayn. MCCXL. nro. XVIII. Katona T. V. p. 932. sq. A. Ch. 1241. Idem Gregorius similes ad vniuersos Ecclesiae Hungaricae Praelatos dat litteras, iisque Belam B. ac suos commendat. Gregorius — — — Vocem in excelso lamentationis (vt supra) — debachatur. Nam sicut