Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

r nire, ne interueniente paululum mora lupo agnum frustratim comedente , inueniri nequeat, cui va­leat subueniri. Ad haec autem et alia Paternitati Yestrae plenius proponenda, venerabilem patrem, dilectum ac fidelem nostrum S. Yaciensem Episco­pum , latorem presentium transmittimus , peten­tes, vt his, quae ex parte nostra vobis proposue­rit, fidem indubitatam dignemini adhibere. Datum Zagrabiae 25. Kal. Iunii A. MCCXLI. E bibliotheca Vaticana eruit P. Cseles Tom. 00. VI. Coll. Kaprinaiana Tom. XIII. p. 21. sq. Fuit Vaciensis Episcopus , ad sedem Romanam ablegatus Stepbanus de Vaucsa, mox ad Strigoniensem A. Episcopatum postu­latus; denique purpura Cardiualitia primus e Praelatis Hungariae insignitus. A. Ch. 1241. Idem Gregorius de JBenedicto JBudensi Prae­posito, in P aeposituram sJlbensem transferendo, disponit. Gregorius — — — Dilecto filio Iohanni de Ciuitella, subdiacono et Capellano nostro salutem et apostolicam benedictionem. Transmissa nobis di~ lectorum filiorum Capituli Albensis Ecclesiae ad nos nullo medio pertinentis, petitio continebat, quod nuper Albensi Praepositura vacante, ipsi, sicut moris est , a charissimo in Christo filio nostro — * Rege Vngariae illustri petita li­centia, et obtenta, Magistrum B. Budensem Prae­positum, virum vtique litteratum, prouidum et lionestum Aulae Begiae Cancellarium, per cuius industriam creditur eadem Ecclesia de bono in me­lius in temporalibus et spiritualibus reformanda , habita concessione venerabilis fratris nostri — Ar­chiepiscopi Strigoniensis, a quo postularunt eun-

Next

/
Thumbnails
Contents