Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pertineant; sicut iustum et consuetum est. Ilem statuimus, vt cum iuramenta ad purgationem aiicuius, seu alia de causa praestabunt, nonnisi duo denarii Presbitero de qualibet persona persoluantur. Item statuimus, vt decimatores, et monetarios Iobbagio Castri bonae famae, possessiones habens, praecedat, et in decimatione recipiat de qualibet mansione duos denarios persoluendos Comiti. In decimatione vero nihil accipiat Comes, nec det alicui pro certo pretio ; scientes, quod si quis Comitum in praemissis obseruandis remissus aut negligens inuentus fuerit , et honore priuabitur, et regiam incurret indignationem. Vt igitur haec nostra ordinatio consilio Baronum nostrorum facta, a nemine valeat relractari , praesentes duximus concedendas, sigilli nostri dupplicis munimine roboi-atas. Datum per manus Magistri Benedicti, Budensis Praepositj, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Septimo Kalendas May, regni autem nostri anno quinto, Anno vero Incarnationis Dominicae Millesimo ducentesimo quadragesimo. E Coll. Dipl. Daniel is Cornides Tom. VIII, sine pagina. Litteras has confirmauit Carolus A. 1318, A. Ch. 1240. Idem Bela terras praedii Sassun, prope Ferteuto , a Jiliis Poth Palatini Abbatiae S, Crucis donatas confirmat. Bela, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Bex. Vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est sakis omnium et vita. EffectLim iusta postulantibus indulgere, tam vigor aequitatls, qLiam orda