Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. C/i. 1240. Uem Capitulum de nonaginta iugeris in villa Tho, Dionysio, Iolbagioni Castri Moson, venditis testimoniales elargitur. Vniuersum Capitulum Ecclesiae Ieuriensis Omnibus litteras praesentes inspecturis, salutem in Domino. Vniuersorum notitiae volumus innotescere, quod ad nostram accesserunt praesenliam Apa, Seruiens Dionysii de Tliou , et Petrus , filius Theyer, Iobbagyo Castri Musuniensis, de villaMusuny, qui viua voce coram nobis est confessus, vendidisse se nonaginta iugera terrarum in villa Buhum Dionysio antedicto pro duabus marcis et fertone, ac pecuniam plene accepisse; hac tamen conditione adiecta: quod si aliqua litis exactio per aliquem de terra supra dicta suboriretur , et Dionysius eam tenere non posset; tunc idern Petrus pecuniam supradictam eidem Dionysio sine intermissione reddere deberet. Vt igitur huiusmodi venditionis opera possint perpetuo memoriter retineri, ad petitionem vtriusque partis praesentem chartam fecimus adnotari, et sigilli nostri munimine perpetuo roborari. Anno Gratiae Millesimo , ducentesimo , quadragesimo. Luca Praeposito , Iona Cantore , Chepano Lectore, Thoma Custode, Philippo Decano existentibus. " Ex eadem. A. Ch. 1240. JBartholomaeus Episcopus Vesprimiensis moniales in honorem S. Catharinae, Ord. Praed. Vesprimii fundat. Bartholomaeus , Dei gratia , Vesprimiensis Episcopus, omnibus praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino Iesu Christo. Licet bonae in-