Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tionis infringere, etc. Si quis autem etc. Datum Laterani YI. Idus Febr. Pontif. nostri anno XIII." Ex. reg. anni XTII. epist. 232. Episcopatus Quinq. Tom. II. p. 114. Koller. A. Ch, 1240. Iderrt Gregorius dotationem monasterii trium fontium , Ord. Cister. a Cleto Agriensi Episcopo fa­ctam , rati habet et conjirmat. Gregorius — abbati et conuentui trium fon­tium Cisterciensis Ordinis, Agriensis Dioecesis — — Quum a nobis petitur, quod iustum est et ho­nestum; tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis , vt id per sollicitudinem ofiicii nostri ad ad debitum perducatur effectum. Quum igitur ve­ner. frater noster Cletus, Episcopus Agriensis, sicut accepimus, vestrae sacrae religionis obtentu, cuius obseruantiae ad honorem diuini nominis lau­dabiiiter desudatis, decimas quorumdam praedio­rum, terrarum et vinearum eiusdem monasterii, existentium in dioecesi Agriensi, quae quinquage­simam partem decimarum, ad ipsum pertinentium, non excedunt, pro sustentatione vestra, de assen­su capituli sui, monasterio vestro liberalitate pia et prouida in perpetuum duxerit concedendas, prout in ipsius litteris, confectis exinde, plenius dicitur contineri ; nos, vestris precibus inclinati, quod per eundem super hoc pie ac prouide factum est, auctoritate apostolica confirmamus, et prae­sentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani IX. (alias nonis) Martii , pontificatus nostri anno XIII. Apud Schmitth Episc. Agrien. P. I. p. 151.

Next

/
Thumbnails
Contents