Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
plurium malefactorum incursus ad illam deuenerit egestatem , vt ven. frater noster — Archiepiscopus Spalatensis subire mendicitatis opprobrium compellalur, ipsius spontaneam cessionem recipere, et eamdem Ecclesiam vnire Zagrabiensi Ecclesiae curaremus ; praesertim quum, sicut asseris, paratus existas, ducatum tuum Sclauoniae ven. fratri nostro — Zagrabiensi episcopo pro meliorando statu ipsius Spalatensis Ecclesiae liberali pietate conferre. Yerum , quum in tanto negotio sit maturitate praeuia procedendum; super vnione huiusmodi ven. fratrum nostrorum — archiepiscopi Colocensis et Zagrabiensis Episcopi, et Capitulorum dictarum Ecclesiarum requiri debet assensus. Quod autem inde feceris, nobis processu temporis poteris intimare, vt super hoc ad honorem Dei et Ecclesiae cum fratribus nostris, sicut expedire viderimus, prouidere possimus. Datum Lateranii VIII. Idus Iunii, Pontificatus nostri anno XIV." E reg. anniXIV. epist. 86. Pray Hierar. P. IL p. 24l. Katona H. C. Tom. V. p. 887. sq. A. Ch. 1210. Idem Gregorius Episcopum Quinque- Ecclesiensem ad Synodum generalem Romam euocat, Capitula , Ahbates , aliosque eius Dioecesis Praelatos per nuncios adesse praecipit. Gregorius — — Venerabili fratri — — Episcopo Quinqueecclesiensi salutem et apostolicam benedictionem. Eterna prouidentia Conditoris sanctam et immaculatam Ecclesiam in sue fundationis exordio eo voluit ordine gubernari, vt vni pastori potestatis plenitudinem obtinenti , ceteri parlem sollicitudinis assumentes, tanquam membra