Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
P e t r u s 1 o w, conuocatis omnibus Commetane/s et Parocliianis, et omnibus aliis tiris idoneis, et nobilibus circum adiacentibus; voluimus causam supradictam iudicare: interrogantes MagistrumMicliaelem qualiter terram snpradictam posscdisset; qui dixit se iure emtionis possessionem memoratam possedisse; et super liaec litteras priuilegiales illustrissimi regis Belae, Dei gratia Begis Ilungariae, et Capituli Wesprimiensis, nec non et Episcopi eiusdem loci Yenerabilis Patris exhibuit ; quas nos in praesentia omnium ibi existentium, et in praesentia Egguthu et cognatorum eiusdein, et in praesentia Pristaldi Excellentissimi Coloinanni Regis, Ducis totius Sclauoniae,. nomine Alberti de villa S. Georgii, pro eo, quod dictus Egguthu, et cognati sui , terram ipsorum in illa terra, per Magistrum Michaelem violenter receptam esse dicebant, verbo ad verbum fecimus perlegi. Quas cum omnis multitudo, vna cum ipsis E. vidclicet et cognatis eius audiuisset, interrogauimus eosdem: Si magister Michael iuste et legitime illam terram possedisset, et priuilegia perlecta essent iuste et legitime collata ? Qui in nullo priuilegiis supradictis contradixerunt, sed possessionem terrae supradictae Magistro Michaeli pacifice possidendam remiserunt; ita vt de cetero nec ipsi, ncc ipsorum heredes, heredumque suorum successores super hac terra possent vel deberent iterato cum Magistro Michaele vel suis successoribus caussari. Postinodum vero cum terra iustificata esset Magistro Michaeli, ex consensu et ]>etitione vtriusque partis super destructione praedii eiusdem Mich. Magislri ordine iudiciario, pro bono pacis, lalem fecimiis compositionem: quod dictus Egguthu exce-