Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
u4. Cli. 1 239. Frugmejilum donationalium eiusdem Belae quibus Simoni , ac Patri eius Ioanni de Berkez , terras JVys et Chenke etc. confert. Andreas, filius Sigismundi de Chychyr et Ioannes Oros, in Nicolai ac Benedicti, filiorum eiusdem Sigismundi , nec non Ladislai , Michaelis , Stephani, et Nicolai similiter Oros de eadem Chichir, fratrum ipsorum nominibus et in personis quasdam duas litteras nostrum Iudiciarium produxerunt in conspectum: Quarum prima Jittera priuilegialis quondam Domini Belae Begis Ilungariae, Szegediny, in vigilia Simonis et Iudae Apostolorum Anno Domini Millesimo ducenlesimo, tricesimo nono confecta , sigilloque eiusdem dupplici communita deelarauerat: Quod idem Dominus Bela Rex digne in memoriam reuocatis, et animo graui pensatis fidelium obsequiortim meritis, nobilis viri Magistri Simonis, filii Ioannis Belye de Berkez, ex cognatione condam Magistri Ioannis Fridrich, quamdam villam suam Wys Vocatam, simul cum quadam terra nomine Chenke, ab aliorum iuribus per metas omnino distinctas, et separatas eidem Simoni et per eum memorato loanni Patri , ac Iob filio eiusdem Simonis , item Zubuzlo et alteri Ioanni fratribus et consanguineis SLUS, eorumque posteris vniuersis, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis quibuslibet, ac vado in fluuio Bodrogh habito, iure perpetuo et irreuocabiliter dedisset , et contulisset sub metis eiusdem possessionis W ys in eisdem litteris expressms conscriptis et denotatis. Et quod eamdem villam W rys simul cum terra Chenke, sub earumdem metarum cursibus cum omnibus vtilitatibus et vado Magister Laurentius ? tunc Comes de Zabolch, ad littera-