Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
indulgere, tam vigor aequitatis, quam ortlo exigiL rationis, praeserlim cum petentium vota et pietas adiuuat et iustitia non relinquit. Hinc est , quod quod ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire litterarum , quod nos consideratis fidelitatibus et seruitiis meritoriis sanctae Matris Ecelesiae Strigoniensis, quae nos et nostros praedecessores in omnibus iuribus regalibus et reginalibus et superuenientibus neeessitatibus contra omnes insultantes et inlideles Tjrannos fideliter fouit, aluit, consuluit et defensauit, toto posse cum opere subsecuto, a tempore suae primae fundationis, maxime in coronatione regia , regnique adeptione , ac pro nostra et nostrorum successorum iniuria repellenda, se et sua omnia submittens fortunae casui et perditioni. Et cum praedicta Sancta Strigoniensis Ecclesia 1 o c u m P r i m a t i s in regno nostro tenere dignoscatur tam a beata sede Apostolica, quam a Sancto primo rege Stephano, nostro progenitore, qui praedictam Ecclesiam fundauit, dotauit, et libertatibus firmauit et stabiliuit, ac seruitorum amplitudine, et multitudine dignitatum decorauit. Nos eiusdem vestigiis inhaerenles aliquo donatiuo remunerationis et libertatis amplioris consecutione Archiepiscopum et Ecclesiam suam Strigoniensem aliis ecclesiis praeferre volentes, prout fuit et est, lias gratias speciales et donationes ad praesens duximus faciendas: quod tributarius in quibuslibet comitatibus, vel partibus regni nostri, cuiuscunque nomine ad exigendum sit deputalus, ne aitdeat tributumseu thelonium, aut pedagium super populos Ecclesiae praedictae exigere, vel eosdem impedire , cum eorum rebus mercimonialibus procedentes 5 qui si exegerit, aut