Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

nostri notnrii , flnno Dominicae incarnationis Mccxxxyiii." Apud Novak Vind. p. 13. Katona II. C. Tom. V. . p. 850. A. Ch. i238. Casimirus, Praepositus Vesprimiensis , Ho­lioldus Castriferrei , et Paulus Alhensis Comites , por­tionem terrae castri Druzmoth Andreae et Casmerio, filiis Mihedus adiudicant. Casmirius, Praepositus Wespriiniensis , Ho­holdus ferrei castri, et Paulus Albensis Comites , vniuersis praesentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Notitiae singulorum volumus deela­rare, quod quum nos a magnifico Domino, Bela, illustri rege Hungariae, in comitatu ferrei castri super terris a castro indebite alienatis, iudices et inquisitores veritatis essemus consliluli, inter ce­tera ad terram v i 11 a e D r u z m o t h , quae est castri, peruenimus, ibique per oculatam et subti­lem factam inquisitionem inuenimus in veritate , quod Andreas et Cazmerius, filii Mihedus, de villa Druzmoth, ex familia regis, terram haberent haereditariam vnius aratri et dimidii iacentem in terra castrensium , de dicta villa Druzmoth; ne interuallo temporis aliqua inter ipsos , super ipso ­rum terra oriatur controuersia, terram a Paullo Clerico receptam, de terra eorumdem Castrensium dictis hominibus Andreae et Cazmerio perpetuo possidendam statuimus. Prima meta eiusdem terrae incipit a parte orientali iuxta viam sub illice ; et Jenendo metas cum Marcello, filio Kuce, veniet versus meridiem, et est mcta in terra arabili sub illice; deinde vadit ad nemus, et iuxta frigidum

Next

/
Thumbnails
Contents