Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
uersorum, tam modernorum, quam futurorum no~ tiliam liarum serie volumus peruenire: Quod eum inter Abbatem de Bozouk, ex vna parle, et Saxones de Corpona ex altera, super tributo terrae de Brachu contentio exorta fuisset, lite progressa postmodum, vt totius contentionis materia, quae super iam dicto tributo posset inoueri, sopialur, praesente, ac mediante lideli Capellano nostro Iohanne, Presbitero Canonico Titulensi, sicut vtraque pars nobis retulit, inter ge taliter conuenerunt: vt praedicti Saxones de Corpona singulis annis viginti marcas pro trihuto eiusdem terrae Brachu Abbati et fratribiis de Bozouk in eodem loco coram testibus, quos Abbas adduxerit, in festo S. Martini soluere teneantur. De quibus marcis nihil debent dare filiis eccclesiae, sed Abbati et fratribus eiusdem loci integraliter persoluant; et secunda die Natalis Domini tenentur dare semel in anno prandium delicatum Abbati cum fratribus suis, sicut fuerit opportunum. Si vero praescriptum terminum solutionis praetermiserint, iidemSaxones de Corpona pro sua negligentia per Vtautem huius Compositionis series vtriusque partis voluntate facta $alua semper et firma permaneat praesentibus partibus dupplici sigilli nostri munimine iussimus roborari. DatLim A. MCCXXXVIIIo regni autem nostri anno tertio. Ex originali Tabularii Ciuitatis Carponensis,